X

X
X
Duplex consonans est, a priscis loco CS. et GS. posita, Apecs, Apex: Gregs Grex: Non magni proin apud Latinos usus, ut Cicero de Orat. c. 45. et Quintilianus, l. 1. c. 5. observârunt: Hinc, teste Mariô Victorinô, Nigidius, antiquitatem sequens, illam refugit. Imo et Attici sero usurpârunt, Aeoles numquam admiserunt, K Σ. locô eius usurpantes: quod longô quoque tempore Latini, etiam post Antoninorum imperium, sunt imitati. Hinc et in Longobardicis exemplaribus Dicsit, pro Dixit invenias: Iam tamen in Duillii columna, Exfociunt, pro Effugiunt, legitur. In numerandi ratione denarium notat, eiusque, dimidia V. quinque signisicat. Quare Ausonius, de litt. monos.
In Latio numerus denarius, Argolicum X.
Quo faciunt quoque nummi veteres, ob literam hanc inscriptam Denarii dicti. Plin. Voss. in Aristarcho, l. 1. c. 21. ubi docet, Latinos literam hanc duplicem, numquam pro GS. sed tantum pro C S. usurpâsse. Apud eosdem Claudii Imperatoris: uti Ξ. apud Graecos Palamedis inventum fertur. Pro Ch. occurrit in nummo Ludovici Pii Imperatoris XRISTIANA RELIGIO. uti videre est, apud Car. du Fresne, Glossar. Vide quoque supra, ubi de Christi Monogrammate, inde enim illud X. arcessendum omnino.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”